C. Cengiz Çevik'in resmi sitesi

Birtakım filolojik hassasiyetler: Eskiçağ ve günümüze dair kişisel okumalar ::: İstanbul Üniversitesi, Latin Dili ve Edebiyatı bölümünde Doktora Öğrencisi. Yeditepe Üniversitesi ve Doğa Koleji'nde Latince Okutmanı, yazar, okur, eyler!

Exspes Utopia Cengizi

A

Anno MMXI, omnis patria in potestatem imperatoris Malefactoris, qui nos adfecit paupertate summa, venit, et senatores populi sententiis constitutos et senatum cepit. Consilium quemviscumque cepit. Adversariorum caput contudit et in patria nolit esse quamquam adversariam sententiam. Nuntii et partes suas eius beneficiorum volentes, et eius tempestatem odiumque fugientes frequenter eum magis quam is, defenderunt; eius adulatores omnes eum contradicentes et tractantes, sine iudicio imperioque eius, inluserunt et compellaverunt.

Fuit aliquum imperium timoris terrorisque. Imperator doctrinae religionis sibi parti convenienti suspendens et eius adulatores erant irati, ut mihi, libere disputari volentibus, in patria. Denique multi publici pro imparatore erant. Beneficia imperatoris tenebant eos, suas libertates devoventes. Nec imperator, nec populus adversarias opiniones toleraverat. Systematica eruditio in patria quoque constructa est ut ipsam intolerantiam faceret. Itaque adversariae opiniones non poterat invenire locum conveniens in mente hominum, patria nostra erat in nocte.

B

  Olim ego ab academia reveniens, quia mane evigilavi, in navicula obdormivi. In somnio meo leones videbam, fatigatione visiones placatas videbam, patriam artificiosam sed non veram videbam:

In hac patria, omnes poterant libere publiceque dicere. Nunquam religio et dogma obiectio repressionis non esse poterat. Civitas non interponebat in ullius visionem de religione, iam civitatis princeps erat sapiens-rex, qui naturaliter sapienterque habebat rationalitatem, itaque nullum dogmatum permittebat superesse et represse ceteros (ut Erasmus dixit, Quis unquam Philosophus similem instituit rempublicam?). Ipsiusne erat ulla dogma? Ita est, sed nulli sciebat aut nolebat noscitare. Demum ipse, veri dei sub luce, omnes opiniones comprimebat volebatque omnes posse effugere adripiendi metus, qui, ut Erasmus dixit, qui ostenso periculo, dehortatur ab adeundis facinoribus.

Civitas quoque infitiabat unum antiquum scriptum, quod fuit malesuadam opinionem ne patiaris vivere, quia veritas (benesuaditas?) non una erat, sed multa multiformisque; pro omnibus alter supererat, itaque altercatio aeterna erat.

Iuvenci, ex puerile tempore, instituebatur uti tolerantes rationalesque, quia systematica eruditio in patria dependebat ex tolerantia rationalitate; amatne Fortuna cordatos? Si ita erit, delectabit eruditione hac. In scholis, omnes opiniones invenire poterant aliquum locum sibi, et saecularia dogmata; nulla cogitatio acriter recipieabat (ut Nietzsche dixit, aestimata iterum re-aestimanda sunt). Dumque omnes educatores et principes glossematis glossemata, opiniones opinionibus, exempla exemplis cumulantes, efficiunt ut studium illud omnium difficillimum esse videatur, sed educatio uti non quaestus (ut accipiebatur in patriis aliquibus tamquam quaestus feminae), sed officium humanitatis universae et domestici loci erat. Itaque omnes educatores bene erudiebatur futuri posteritatis valetudini. Vetustas coarguebatur posteritate, et veteres auctores introducebatur: Discipuli sententiam singuli dicebant propriam hic bene fecerunt, hic male, hic utiliter, hic honestae, et deinde respondebat Praeceptor, et non decernebat, praeter Campanellana Civitas Solis.

Praeter illud hominum genus… qui miraculis ac prodigiosis gaudent mendaciis, vel audiendis vel narrandis, illi explorantes et intellectuales (quis nescit quanta sapientum paucitas?) non urgebantur ab civitate et validis principibus et dogmatibus veteribus. Cum homo esse pro se debebat, sic ii studendum esse humani cogitabant, itaque libros liberos proferabant: Tamquam in vetere Graecia nemo, nullus tyrannus seu princeps, Anaxagorae de natura rerum librum non prohibuerat (ut Karl Popper dixit, libri temporibus his valde novi erant ut necdum transmutarent rem iudicationis), itidem in hac patria quoque nullus liber prohibebat quia non solum saluti civitatis, sed progressione humanum et humanitatis.

Scientia, pro habitantibus eius patriae, sine qua non illuminationis proventus sacer erat, ut pysicii omnes materiales et ideales volarentur cognoscere (ut Bacon dixit, finis fundationis nostrae est cognitio causarum, et motuum, ac virtutum interiorum in natura, atque terminorum imperii humani prolatio ad omne possibile). Itaque scientia tantundem erat fertilis, in patria, quantum pax.

C

Derepente evigilavi. Dum introspexi interiorem naviculae, neminem vidi; callens statum ex procedendo omnium ad portulam illae ivi. Libertas et scientia pro omnium humanum salute modo esse in somniis potest. Si universa systema adstipulata in repressione dogmatum et, ut Bacon dixit, colere populum est coli, ergo evigilare ex somnio mentito sine qua non est.

C. Cengizus Cevikus, MMXII

Reklamlar

One comment on “Exspes Utopia Cengizi

  1. adsız
    03/01/2012

    Niye yazdın ki? Kaç kişi biliyor sanki?

Bir Cevap Yazın

Aşağıya bilgilerinizi girin veya oturum açmak için bir simgeye tıklayın:

WordPress.com Logosu

WordPress.com hesabınızı kullanarak yorum yapıyorsunuz. Çıkış  Yap / Değiştir )

Twitter resmi

Twitter hesabınızı kullanarak yorum yapıyorsunuz. Çıkış  Yap / Değiştir )

Facebook fotoğrafı

Facebook hesabınızı kullanarak yorum yapıyorsunuz. Çıkış  Yap / Değiştir )

Google+ fotoğrafı

Google+ hesabınızı kullanarak yorum yapıyorsunuz. Çıkış  Yap / Değiştir )

Connecting to %s

Information

This entry was posted on 03/01/2012 by in Felsefe - bilim, Genel and tagged , , , , .
%d blogcu bunu beğendi: