>St. Anselmus – Cur Deus Homo ‘dan (I.II)
>
St. Anselmus, Cur Deus Homo I.1 ‘den
Yapmış olduğum ufak bir çeviri:

Boso:
Sicut rectus ordo exigit ut profunda Christianae fidei prius credamus, quam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intelligere. Quapropter quoniam gratia dei praeveniente fidem nostrae redemptionis sic puto me tenere, ut etiam si nulla possum quod credo ratione comprehendere, nihil tamen sit quod ab eius firmitate me valeat evellere, a te peto mihi aperiri quod, ut scis, plures mecum petunt: qua necessitate scilicet et ratione deus, cum sit omnipotens, humilitatem et infirmitatem humanae naturae pro eius restauratione assumpserit.
Anselmus:
Quod quaeris a me supra me est, et idcirco «altiora» me (Eccli. 3,22) tractare timeo, ne forte cum putaverit aut etiam viderit aliquis me non sibi satisfacere, plus existimet rei veritatem mihi deficere, quam intellectum meum ad eam capiendam non sufficere.
Boso:
Non hoc tantum timere debes quantum et reminisci quia saepe contingit in colloquendo de aliqua quaestione, ut deus aperiat quod prius latebat; et sperare de gratia dei quia, si ea quae «gratis accepisti» (Mat. 10,8) libenter impertiris, altiora ad quae nondum attigisti mereberis accipere.
Eserin Latince tamamı için linkler:
Bunu beğen:
Beğen Yükleniyor...