Dr. C. Cengiz Çevik – Blog

KLASİK FİLOLOG

Bizdeki… evrendeki (Naturales Quaestiones)

>

[3,1] Omnia que in notitiam nostram cadunt uel cadere possunt, mundus complectitur. Ex his quaedam sunt partes, quaedam materiae loco relicta; desiderat enim omnis natura materiam, sicut ars omnis quae manu constat.

[3,2] Quid sit hoc, apertius faciam. Pars est nostri oculus, manus, ossa, nerui. Materia sucus recentis cibi iturus in partes. Rursus quasi pars est sanguis nostri, qui et tamen est materia ; praeparat enim is alia, et nihilominus in numero eorum est quibus totum corpus efficitur.

Seneca, Naturales Quaestiones II.3.1-2

Meal: C. Cengiz Çevik

Yorum bırakın