Birtakım filolojik hassasiyetler: Eskiçağ ve günümüze dair kişisel okumalar ::: İstanbul Üniversitesi, Latin Dili ve Edebiyatı bölümü, Dr.
Perseus, mitolojide kendisinden pek sık bahsedilen bir kişidir. Değerli münevverlerden Francis Ritchie’nin Fabulae Faciles‘te (Basit Hikayeler) derlemiş olduğu hikayelerden biri de onun Medusa’nın kellesini kopardığıdır.http://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html adresinden ulaşabileceğiniz bu derlemenin ilk 5 bölümünü Türkçeleştirdim, ancak word’e ve en nihayetinde buraya yazı olarak aktarmaya fırsatım olmadı. O yüzden Türkçeleri bizzat el yazımla (orjinalliin tadı da başka oluyor o ayrı) buraya koyuyorum. Ayrıca yukarıda verdiğim linkten de orjinal Latinceleri de buraya alıyorum. Keyifli okumalar diliyorum.
1. THE ARK
Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat Iovis, maximi deorum; avus eius Acrisius appellabatur. Acrisius volebat Perseum nepotem suum necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur Perseum adhuc infantem, et cum matre in arca lignea inclusit. Tum arcam ipsam in mare coniecit. Danae, Persei mater, magnopere territa est; tempestas enim magna mare turbabat. Perseus autem in sinu matris dormiebat.
2. JUPITER SAVES HIS SON
Iuppiter tamen haec omnia vidit, et filium suum servare constituit. Tranquillum igitur fecit mare, et arcam ad insulam Seriphum perduxit. Huius insulae Polydectes tum rex erat. Postquam arca ad litus appulsa est, Danae in harena quietem capiebat. Post breve tempus a piscatore quodam reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta est. Ille matrem et puerum benigne excepit, et iis sedem tutam in finibus suis dedit. Danae hoc donum libenter accepit, et pro tanto beneficio regi gratias egit.
3. PERSEUS IS SENT ON HIS TRAVELS
Perseus igitur multos annos ibi habitabat, et cum matre sua vitam beatam agebat. At Polydectes Danaen magnopere amabat, atque eam in matrimonium ducere volebat. Hoc tamen consilium Perseo minime gratum erat. Polydectes igitur Perseum dimittere constituit. Tum iuvenem ad se vocavit et haec dixit: “Turpe est hanc ignavam vitam agere; iam dudum tu adulescens es. Quo usque hic manebis? Tempus est arma capere et virtutem praestare. Hinc abi, et caput Medusae mihi refer.”
4. PERSEUS GETS HIS OUTFIT
Perseus ubi haec audivit, ex insula discessit, et postquam ad continentem venit, Medusam quaesivit. Diu frustra quaerebat; namque naturam loci ignorabat. Tandem Apollo et Minerva viam demonstraverunt. Primum ad Graeas, sorores Medusae, pervenit. Ab his talaria et galeam magicam accepit. Apollo autem et Minerva falcem et speculum dederunt. Tum postquam talaria pedibus induit, in aera ascendit. Diu per aera volabat; tandem tamen ad eum locum venit ubi Medusa cum ceteris Gorgonibus habitabat. Gorgones autem monstra erant specie horribili; capita enim earum anguibus omnino contecta erant. Manus etiam ex aere factae erant.
5. THE GORGON’S HEAD
Res difficillima erat caput Gorgonis abscidere; eius enim conspectu homines in saxum vertebantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseo dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum inspiciebat; hoc modo ad locum venit ubi Medusa dormiebat. Tum falce sua caput eius uno ictu abscidit. Ceterae Gorgones statim e somno excitatae sunt, et ubi rem viderunt, ira commotae sunt. Arma rapuerunt, et Perseum occidere volebant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hoc fecit, statim e conspectu earum evasit.